# De magia 262

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/262

Confirmater hoc: exeriores actiones hominis pendent ex interioribus, ex delibetatione dico & electione: non potest igitur futura hominis actio exterior praenosci, nisi cognita sit futum voluntatis electio vnde illa proficisci debet: at futura hominis electio non potest alteri homini esse cognita, si enim propositum animi & deliberationem quam quis in praesens habet mente conceptam, nemo alius scire potest, quanto minus scire potuerit consilium, propositum, & voluntatem alterius hominis, quae multos post annos futura est? 15. Vtrum sit facilius, diuinare qui facturus sit vir bonus, an vir improbus. DEINDE aut consideratur homo it Hominem, viuit & operatur secundum rationem, aut vt operatur secum- secundum sensum & appetitum: si secundum ratio dum rationem, sic homo non pendet è caenem non è lo, est enim mens & ratio expers materiae coelo, nec & incorporea nullum autem corpus per alia ex se agere potest, in id quod est incorporeum causa vlla ratio item libera est, suarumque actiopraeter Deum num domina, & suo arbitratu ac voluntaper se ac ne te potest ad hoc vel illud agendum se ipsa applicare, nam quamuis vel à caelo, vel ex nacessario pen turali constitutione & temperatione sui dore. corporis, vel à diabolo, vel allunde instigetur ad malè agendum; potest ea tamen tenireniti, & vi sua omnes instinctus, impulsus, & irritamenta extrinsecus ei obiecta, comprimere & irrita facere; quin etiam contra quàm incitatur agere. Hoc manifestum fit vel vnius Socratis exemplo, qui ex naturali corporis affectione & comparatione, & bardus & mulierosus erat; sed eiusmodi vitiosas naturae propensiones, adeo animi robore & diligentiae magnitudine emendauit, vt omnium sui temporis prudentissimus & continentissimus sit habitus.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
