Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 264
Unproofread scanNot analysed yet
Sic etiam facilius est diuinare quid facturus sit Rex qui secundum rectam rationem iustasque leges imperat, quàm quid facturus sit Tyrannus, qui omnia pro suo commodo &libidine administrat. Qua ratione igitur Astrologi certa scientia consequi possunt ea quae nihil ratum, firmum, fixumque &certum habent? Adhaec, aut istud Fatum coeleste &potentia syderum potest ab homine impediri ita vt effectus elus non eueniat, aut nullo modo impediri potest: Si potest impediri &non euenire, ergo sicut effectus est incertus, ita praedictio eius certa esse non potest. Si non potest impediri, ergo nullum est liberum arbitrium; &ex eo conficitur animum nostrum esse materialem, atque mortalem, vt pote syderum potestati necessario subiectum. Nec verò si ita res se haberet, quicquam prodessent hominibus praedictiones Astrologorum: quidenim iuuaret nosse tanto ante futura, si ea nullo modo declinari &caueri possunt? quin, vt ego censeo, plus mali quàm boni afferrent nobis, quos necesse essent non solùm praesentibus malis torqueri, sed etiam tam longinqua &ineuitabili eorum expectatione acerbissimè cruciari. Probè hoc intellexit Seneca, licèt non minorem quàm Astrologi syderibus in homines vim &potentiam tribueret: in libro enim decimo tertio epistolarum, octogesima nona epistola ita scripsit: Vento nunc ad illum qui caelestium notitia gloriatur.