# De magia 264

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/264
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/264

Sic etiam facilius est diuinare quid facturus sit Rex qui secundum rectam rationem iustasque leges imperat, quàm quid facturus sit Tyrannus, qui omnia pro suo commodo & libidine administrat. Qua ratione igitur Astrologi certa scientia consequi possunt ea quae nihil ratum, firmum, fixumque & certum habent? Adhaec, aut istud Fatum coeleste & potentia syderum potest ab homine impediri ita vt effectus elus non eueniat, aut nullo modo impediri potest: Si potest impediri & non euenire, ergo sicut effectus est incertus, ita praedictio eius certa esse non potest. Si non potest impediri, ergo nullum est liberum arbitrium; & ex eo conficitur animum nostrum esse materialem, atque mortalem, vt pote syderum potestati necessario subiectum. Nec verò si ita res se haberet, quicquam prodessent hominibus praedictiones Astrologorum: quidenim iuuaret nosse tanto ante futura, si ea nullo modo declinari & caueri possunt? quin, vt ego censeo, plus mali quàm boni afferrent nobis, quos necesse essent non solùm praesentibus malis torqueri, sed etiam tam longinqua & ineuitabili eorum expectatione acerbissimè cruciari. Probè hoc intellexit Seneca, licèt non minorem quàm Astrologi syderibus in homines vim & potentiam tribueret: in libro enim decimo tertio epistolarum, octogesima nona epistola ita scripsit: Vento nunc ad illum qui caelestium notitia gloriatur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
