# De magia 265

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/265
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/265

Frigida Saturni quo sese stella receptet, Quos ignis coeli Cyllenius erret in orbes. Hoc scire, quid proderit? vt solicitus sim, cum Saturnus & Mars ex contrario stabunt, aut cum Mercurius vespertinum faciet occasum vidente Saturno. Potius hoc dicam, vbicunque sunt ista, propitia esse nec posse mutari. Agit illa continuus ordò Fatorum, & ineuitabilis cursus. Per statas vices remeant, effectus terum omnium aut mouent sydera, aut notant: sed sine quicquid euenit faciunt, quid immutabilis rei notitia proficiet? siue signifiant, quid refert prouidere, quod effugete non possis? scias ista, nescias, fient. Haec Seneca. Sed vide quam argutè ac philosophicè hanc ipsam sententiam breuissimis conclusit Phauorinus: Aut aduersa, inquit, euentura dicunt, aut prospera. Si dicunt prospera & fallunt, miser fies frustra expectando. Si aduersa dicunt & mentiuntur, uifer fies frustra timendo, Si vera respondent, eaque sunt non prospera, iam inde ex animo miser fies antequam è Fato fias. Si felicia promittunt, eaque euentura sunt, tum planè duo erunt incommoda; & expectatio te spe suspensum fatigabit, & futurum gaudij fructum spes tibi iam deflorabit.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
