# De magia 266

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/266
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/266

Nullo igitur pacto vtendum est istiusmodi hominibus res futuras praesagientibus. Sic Phauorinus 16. Quàm sit vana ac futilis praedictio Astrologorum de aliquo, quod si futurus summus Pontifex. VERVM, illud maximè arguit praedictionum astrologicarum vanitatem: etenim audent etiam Astrologi praedicere & promittere, aliquem futurum verbi gratia summum Pontificem; atqui prouectio alicuius ad summum Pontificatum, non ex ipsius vel alterius vnius hominis voluntate aut potestate pendet, sed ex voluntate atque suffragiis plurimorum Cardinalium, quorum munus est creare summum Pontificem. Quapropter vt certò praenunciari possit, Petrum, verbi causa, fore Papam. non satis est nosse compositionem astrorum quae in coelo fuit nascente Petro, sed simul etiam opus esset, Astrologo perspectos & cognitos esse omnes syderum positus & constellationes, sub quibus nati sunt quorumque voluntatum & suffragiorum concursus ad ereandum illum Papam futurus est necessarius.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
