# De magia 269

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/269

Tullis lium. Sed audi quid in eandem sententiam libro secundo de Diuinatione scriptum sit apud Ciceronem. Quid plura, inquit? quo tidie refelluntur Chaldaei, quàm multa ego Pompeio, quàm multa Crasso, quàm multa huic ipsi Caesari à Chaldaeis dicta memini, neminem eorum nisi senectute, nisi domini, nisi cum claritate esse moriturum, vt mihi per mirum videatur, quenquam extare qui etiam nunc credat iis quorum praedicta quotidie videat re & euentis refelli. Seneca in eo libello cuius inscriptio est: Ludus in mortem Claudij Caesaris, initio introducit Mercurium apud Parcas morSeneca. tem; Claudij procurantem; & vt obiter Chaldaeorum illudat vanitati, inter alias rationes quibus conatur Mercutius Parcas inducere ad necem Claudij, hanc affert, ne toties videlicet miseri Chaldaei mentiantur: Patere inquit, Mathematicos aliquando verum dicere, qui illum postquam prin ceps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Praedicebant enim illi Mathematici Claudium singulis annis & mensibus moriturum: quod etiam nostri temporis Astrologis contingit, à quibus mortes summorum Pontificum in singulos atque adeò menses praenuntiari audimus, & ridemus, Beatus Ambrosius libro quarto, in Hexameron, cap. 7. Cum, inquit, ante dies paucos esset sermo de pluuia, quae fore vtilis diceretur, ait quidam, Ecce Neomenia dabit eam, & quamus cupidi essemus imbrium, tamen eiusmodi assertiones veras esse nolebam.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
