Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 273
Unproofread scanNot analysed yet
Iactant item Astrologi, nullam fuisse apud homines vllo tempore mutationem legum, nullius Prophetae nobilis aduentum, nullam nouae religionis introductionem, nullam magnorum regnorum conuersionem, denique nullum insignem &memorabilem casum aut euentum, quin magna aliqua coniunctio syderum, praecipuè verò Saturni &louis praeces serit. Haec, inquiunt, constellatio nascentem orbem initiauit: illa praeparauit diluuium: ilia Abraam vel Mosem genuit: illa Iesu aduentum praenuntianit: alia Mahumeti legem antecessit, quae quàm sint futilia, commentitia &erroris plena, vel vno hoc argumento constare potest. Petrus Aliacensis istiusmodi figmentis stultissimè credens ac vanissimè gaudens, in lib. suo de Concordia historiae &astrologiae, ad id quod ex sensu Astrologorum proximè docuimus probandum, hoc quasi fundamentum supponit: Ab initio mundi vsque ad diluuium fluxisse annos pis mille ducentos quadraginta duos: diluuio autem ad CHRISTI DOMINI aduentum &ortum, ter misse centum &duo: annos hoc posito, probare nititur quicquid in orbe terrarum valde memoran dum &insigne quocunque tempore acciderit, eodem tempore magnam aliquam constellationem in codo apparuisse.