# De magia 273

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/273
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/273

Iactant item Astrologi, nullam fuisse apud homines vllo tempore mutationem legum, nullius Prophetae nobilis aduentum, nullam nouae religionis introductionem, nullam magnorum regnorum conuersionem, denique nullum insignem & memorabilem casum aut euentum, quin magna aliqua coniunctio syderum, praecipuè verò Saturni & louis praeces serit. Haec, inquiunt, constellatio nascentem orbem initiauit: illa praeparauit diluuium: ilia Abraam vel Mosem genuit: illa Iesu aduentum praenuntianit: alia Mahumeti legem antecessit, quae quàm sint futilia, commentitia & erroris plena, vel vno hoc argumento constare potest. Petrus Aliacensis istiusmodi figmentis stultissimè credens ac vanissimè gaudens, in lib. suo de Concordia historiae & astrologiae, ad id quod ex sensu Astrologorum proximè docuimus probandum, hoc quasi fundamentum supponit: Ab initio mundi vsque ad diluuium fluxisse annos pis mille ducentos quadraginta duos: diluuio autem ad CHRISTI DOMINI aduentum & ortum, ter misse centum & duo: annos hoc posito, probare nititur quicquid in orbe terrarum valde memoran dum & insigne quocunque tempore acciderit, eodem tempore magnam aliquam constellationem in codo apparuisse.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
