# De magia 274

Benedict Pereira, De magia, ETIAM SI ASTROLOGI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/274

At enimuero, cum perspicuè falsa sit computatio annorum qua velut fundamento illorum ratio & doctrina fulcitur, nonne consequens est quae ducuntur & pendenter illa computatione esse falsa? Etenim ab Adamo ad diluuium, non plus mille sexentos quinquaginta sex annos praeterisse constat ex sacris literis; pauciores nempe quàm illi numerant, annis probè sexcentis: quo fit vt constellationem, quam aiunt isti fuisse in exordio mundi, sexcentis annis mundum praecessisse necesse sit. Deinde tempus quod inter diluuium interfuit & Christi Domini aduentum, ne numerum quidem bis mille quadringentorum annorum impleuit. Ex quo effritur vt coniectio astrorum quam aiunt ducentis annis antegressam diluuium, non nisi sexentis octoginta quatuor annis post diluuium potuerit ex stere. Fraeterea, dicunt quartam coniunctionem maximam fuisse annis nongentis quadraginta duobus post diluuium, sexdecim nimirum annis ante natum Abtaam: quem tamen liquet ex sacra Chronologia, ducentis nonaginta duobus annis natum esse post diluuium, quare necesse est, quartam illam coniunctionem sexcentis triginta annis post Abraae ortum contigisse.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
