Latin
ETIAM SI ASTROLOGI
Benedict Pereira, De magia 275
Unproofread scanNot analysed yet
A haec, notarunt illi sextam coniunctionem magnam ducentos viginti quinque annos fuisse ante Christum, nimirum falso: nituntur enim supradicta computatione annorum à diluuio ad Christi aduentum, quam nos mendosam esse ostendimus, quin, si veram sequamur Chronologiam, necesse esset sextam illam coniunctionem sexcentis fermè annis post Christi Domini ortum contigisse. Postremò, quàm fuerit Petrus Aliacensis verae Christianae Chronographiae rudis &prorsus expers, vel hoc vno indicio manifestum esse potest: affirmat anno ab ortu Christi septingentesimo, ad quod tempus septimam coniunctionem magnam refert, natam esse in Ecclesia pestem Haereticorum, maximè verò eam quae fuit Artianorum, quorum tamen haeresis circa annum Domini trecesimum exorta, ante sexcentesimum extincta est, Quis igitur tam multas istorum praedictiones nixas mendacissimis Chronologiis, inanes &mendaces esse dubitet? Sed quid ego falsarum praedictionum exempla colligo, quorum plena est &historia omnium temporum, &referta vita communis? Equidem reor, quàm difficile est praedictiones aliquas Astrologorum de futuris rerum humanarum euentis, etiam casu ac fortuito, veras inuenire; tam facilè reperiri posse innumera eorum praedicta perspicuè falsa, &rebus ipsis euentisque Lepidum Ca confutata Scitè dixit Cato mitari se quod tonis dictum non rideret Aruspex, Aruspicem cum vidisset: quota enim quaeque res euenit praevt refert decta ab his? aut si euenit quippiam, quid Cic.