# De magia 284

Benedict Pereira, De magia, LIBER. TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/284

Verum hoc, & ratio confutat & experientia. Ratio quidem, quoniam sicut astra omnia sunt lucida & ex se lucem fundunt, ita quoque calida esse omnia & calefacere necesse est: lux enim non sicut omnis per se calefacit, ita frigefacere aut per se humectare vel exsiccare potest. Stemus decretis Astrologorum aientium, vt Lunam, itidem caetera sidera lu ce à sole mutata fulgere. Si igitur omnium astrorum vna est eademque lucis origo & ratio, qui potest esse tam multiplex, dissimilis atque discrepans ratio & potestas agendi? Experientia item hoc ipsum redarguit: in plenilunio enim, cum est lumen Lunae plenissimum, noctes quoque Aristotele & experientia teste, calidiores existunt. Sed Astrologi praeter lucem, alias in caelo. Non effe & syderibus vires atque facultates, & à lu- ponendas in ce & inter se multum diuersas, mirando caelo influtumque operum causas, quas influentias entias. appellantur, commenti sunt. Nouitium sanè inuentum, nulli veterum vel Philosophorum vel Astrologorum vnquam probatum: ac si licet ex eorum scriptis coniecturam facere, ne notum quidem illis.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
