# De magia 286

Benedict Pereira, De magia, LIBER. TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/286
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/286

Cur magnes ferrum ad se rapiti confestim respondebitur, quia propria eius influentia coelestis eam illi virtutem indidit. Vnde Remora tantulus piscis vim habet sistendi incitatissimum nauigium? in promptu est responsio, nimirum a coelesti quadam influentia, quae tanta pisciculum illum vi ac potestate roborauit. Quid moror? nullum etit problema, nihil in natura rerum adeò reconditum & ab intelligentia nostra remotum, denique nihil de his quorum peruestigatio summorum Philosophorum ingenia fatigauit & torsit, q non quiuis è circulo Astrologorum & indectorum hominum vno verbo, scilicet per istas influentias expedire queat. Verùm labor equidem longius: reuertar igitur ad propositum. Si Saturnus quia lucidus est per lucem calefacit, quomodo idem per influentiam frigefacit? nónne absurdum est in eodem astro duas essesacultates, vnam calefaciendi, alteram frigefaciendi, non diuersas modò sed etiam aduersas & contrarias? cernimus ita esse natura comparatum, vt omnibus in rebus in quibus duae insunt differentiae vel propriaetates (vt more philosophico loquar) vna generalis & quae vui rei communis est cum aliis multis, altera specialis & propria eius rei (cuiusmodi sunt in homine sentientem esse & rationalem, vt semper differentia & proprietas specialis, nobilior & perfectior sit generali, vt quae illam contrahit & determinat, nouae perfectinonis gratum & rationem ipsi adiungens: sicut patet in praedicto exemplo ho minis, in quo rationale nobilius est quàm sentiens At contra omninò se habet res in hac mirabili Astrologorum doctrina.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
