# De magia 287

Benedict Pereira, De magia, LIBER. TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/287
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/287

Etenim docent ipsi, in Saturno, exempli causa, duas esse proprietates seu facultates agendi, vnam generalem & communem ei cum omnibus astris quae est vis illuminan di & per illuminationem calefaciendi: alteram specialem & propriam Saturni, qua ratione differt ab aliis astris, quae est facultas frigefaciendi, vel aliqua alia vis alicuius influentiae. Certum autem est, lucem coelestem multo nobiliorem esse quacunque alia qualitate coelesti, & facultatem calefaciendi praestantiorem esse facultate refrigerandi. Praeterea, duas esse in te quapiam facultates & proprietates ei rei naturales, quatum altera, vt diximus, sit generalis, altera particularis, inter se contrarias, quales sunt in Saturno secundum istos potestas calefaciendi per lucem & refrigerandi per influentiam, nec fert natura rerum, & id fieri non posse ratio ipsa decer nit.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
