# De magia 289

Benedict Pereira, De magia, LIBER. TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/289

Figuras porro & effigies stellarum quas designant Astrologi in Zodiaco, similitudinem reddentes quorundam animalium vel hominum, magnam vim habere in ortu cuiusque censent Astrologi cùm tamen per se ac natura sua non sint tales, sed sola eorum im iginatione constent, ab ipsis eo modo confictae & figutatae: possent enim fingi et am ad similitudinem aliorum animalium, domuum, turrium, mensarum aliarumue rerum, quare valde friuolum & ridiculum, in eiusmodi figuris quicquam momenti ad diuinandum esse positum existimare. Vtrum astra natalitia cuiusquam poßint esse certae causae omnium quae ei euentura sunt. SECVNDVM fundamentum Astrologorum est, natalitia cuiusque astra esse obseruanda: ex his enim omnes vitae casus & euentus praeuideri & praenotari posse. Sed quis non videt fundamentum hoc esse infirmissimum? cur enim Astrologi non po tius obseruent tempus, & caeli atque sydetum statum quo quisque in vtero conceptus, formatus & animatus est? cum in eo plus momenti esse videatur ad diuinandum: quippe tunc primum existit homo, & tunc ptimum vis coelestis in homine recipitur & imprimitur: Etenim, ante ortum per nouem menses quisque fuit in vtero, potesta potestati & actioni coelorum subiectus. Cur item non considerant Astrologi alias constellationes & defluxus coelestes qui contingunt homini, saepius post ortum?

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
