Latin
CAPVT
Benedict Pereira, De magia 29
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse sum expertus sudare hominem solere cum vellet, notum est quosdam flere cùm volunt, atque vbertim lachrymas fundere. Presbyter fuit quidam nomine Restitutus in paroecia Calamensis Ecclesiae, qui quibuscunque volebat, ita se auferebat à sensibus &iacebat simillimus mortuo, vt non solùm vellicantes &pungentes minimè sentiret, sed aliquando etiam igne vreretur admoto, sine vllo doloris sensu: nec in eo vllus inueniebatur anhelitus. Haec ibi Augustinus Iam verò Sphaeram illam quam tradit Cicero primo Tusculanarum disputationum, &secundo libro de Natura Deorum ab Archimede primùm, &deinde à Possidonio factam, omnes coelestium orbium conuersiones suis motibus clarissimè perfectisperfectissimeque repraesentantem, quis humanum ac non potius didinum aut demoniacum inuentum &opus credidisset?