# De magia 290

Benedict Pereira, De magia, LIBER. TERTIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/290

Cum plerunque vsu veniat, vt illae vittutes caelestes insigniores sint effectu, & valentiores ad immutandum hominem, quàm quae tempore ortus eius fuerunt: effectum enim illum & defluxum astrorum nascenti homini impressum, necesse est varian commutata saepius humani corporis temperatione, vel ob alias potentes constellationes, vel ob educationem, vel ob variam viuendi consuetudinem & rationem, vel ob leges patrias ad quarum normam cogitur quisque vitam, mores, studia, & actiones confirmare. Quid quod fortasse nihil illius materiae primigeniae quam quisque in ortu habuit, reliquum sit in extrema aetate? hoc enim visum est & multis & magnis Philosophis: nec S. Thomas in I. par. quaestione vltima art. 1. abnuere videtur. Quo concesso, vis illius primi defluxus & effectus coelestis in ortu hominis ei indita & impressa, necessariò tandem euanescet tota, nisi fingat quispiam eiusmodi virtutem coelestem mi grare ex subiecto in subiectum, tanquam ex domo in domum mutando domicilia: aut cum praesentit interitum suum, aliam pro d by G Google pro se sui similem & quasi vicatiam virtutem substituere.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
