# De magia 297

Benedict Pereira, De magia, NON MODO ASTRA NON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/297

NON MODO ASTRA NON esse causas, sed nec esse signa rerum futurarum. CAPVT IV. EATVS Augustinus lib. 5. de Ciuirate Dei, cap. 1. tradit fuisse opinionem quorundam non mediocriter docto rum hominum, quibus visum est non esse quidem astra causas humanorum euen tuum, sed esse tamen eorum vera & certa signa. 28. Vtrum astra, si non sunt causae saltem sint certa signa omnium futurorum. ORIGENES quidem certè in Tomis suis super Genesim, (sic enim memorat Eusebius libro 6. de Praeparatione Euangelica, cap. 9.) cum explanaret verba illa quae sunt in primo capite lib. Geneseos.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
