# De magia 304

Benedict Pereira, De magia, NON MODO ASTRA NON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/304
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/304

Per motum autem & lumen coeli, omnes futuros effectus rerum sublunatium, clarè distinctè certoque praemonstrari, nemo dicet qui verisimilia & credibilia loqui velit. Deinde, cum eiusdem causae duo effectus se inuicem necessariò indicant, vt ab eadem causa? sic eodem quoque modo ab illa prouenire debent: alioquin fieri non potest vt se inuicem certò indicent: à Deo autem & Angelis quae in corporbus coelestibus fiunt, ea necessariò & inuariabiliter se habent: quae autem in his quae sunt infra lunam, valde mutabiliter, & vt ita loquar, defectibiliter contingunt. Hinc alia quoque subtexuntur argumenta. Etenim, quomodo astra quae sunt certo numero comprehensa, & semper vniusmodi & necessariò ac immutabiliter ita se habent, signa esse possunt omnium rerum futurarum, quae propemodum infiDigitized by niti nitae sunt multitudine & varietate, & inter se plurimum differentes atque discrepantes? quomodo eadem syderum positura & conformatio, sub qua vel Gemini, vel alii quamplurimi eodem puncto temporis nascuntur, potest esse certum signum propriè & distinctè praesignificans tot tamque varios ac dissimiles casus & euentus qui in illis cernuntur?

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
