# De magia 305

Benedict Pereira, De magia, NON MODO ASTRA NON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/305
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/305

quare, si astra sunt signa rerum futurarum, catundem quoque causas esse fatendum est: quod si causas esse negamus, etiam signa esse negandum est. 31. An Cometa signa sint numanarum rerum. DICES, cometas qui in sublimi aëre generantur, signa, esse quę insignes admodum casus futulos portendant, quorum tamen cometae nec causae sint, nec effectus: quare idem quoque astris accidere respectu rerum sublunarium, non esse incredibile. At ego, cometas certa signa humanorum casuum & euentuum nunquam concedam, licet hoc tam vulgo persuasum sit, quàm est à Sapientibus improbatum. Quod si hoc, cum vulgo consentiens opinarer, dicerem cometas à stellis rerum futurarum effectricibus excitari, vt eas res antegressi praemonstrent. De stellis autem secus est, his enim nulla est corporea causa superior. 32. An qui astra faciunt signa rerum futurarum, simul etiam necessariò inducant & astruant Fatum. SED quid multis moror? coguntur istius opinionis Auctores, quanquam id minimè velint, Fati necessitatem inducere: & sanè, magis etiam quàm qui stellas faciunt causas rerum sublunarium.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
