# De magia 306

Benedict Pereira, De magia, NON MODO ASTRA NON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/306

Etenim, vt stellae causae sint eorum quae fiunt infra lunam, non ideo tamen Fati necessitas existet; quod enim illarum afflatu defluxuque in terris esset efficiendum, id posset vel contrariis materiae affectionibus, vel obstantibus causis particularibus impediri. At si astra naturaliter futurarum rerum signa sunt, omninò euenire necessarium est quod ab illis significatur: alioquin essent signa inania & fallacia. Et cum Deus ea instituisset ad significandum, & in caelo tanquam in quodam volumine ea descripsisset veluti notas futurarum rerum indices; si euentus rerum cum illarum significationibus non congruerent, vel Deus earum auctor & institutor ignorans esset futurorum euentuum, vel fallax. Denique, si astra pręsignificant quę futura sunt; aut praemonstrant quae facienda sunt à causis particularibus, non quidem omnibus sed aliquibus tantum.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
