# De magia 307

Benedict Pereira, De magia, NON MODO ASTRA NON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/307
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/307

sed hoc improbabile est ac figmenti simile; cur enim stellae praenorent futuros effectus aliquarum particularium causarum potius quàm aliatum, vel cur non similiter pręmonstrent omnes, cum omnium similis ratio sit? aut stellae praesignificant omnes futuros effectus causarum omnium particularium: hoc si est, nullae profecto reliquę fient causae per quas quo minus eueniat quod à stellis praesignificatur, impediri & prohiberi queat. Ex quo sit necessariò, vt omnia quae infra Lunam fiunt, immutabili necessitate Fati nexa vinctaque teneantur: quod nec istius sententiae defensores sentiunt, & id sentire impium est. Testimonium autem illud Esaiae productum ex 34. capite, Coeli sicut libri complicabuntur: quod inter caetera Scripturae testimonia paulò superius commemorata, solum habere aliquid difficultatis, & nonnihil negotij facessere videtur; variè interpretatum reperio: ita tamen, vt nulla interpretatio quae modo vel probati sit Auctoris, vel sit ipsa probabilis, quicquam illi sententiae suffragetur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
