# De magia 308

Benedict Pereira, De magia, NON MODO ASTRA NON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/308
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/308

Iustinus Martyr respondens ad quaestionem nonagesimam quartam Orthodoxorum, qua quaerebatur quemadmodum intelligendum esset quod dicitur ab Esaia, fore vt coelum aliquaedo velut liber complicaretur, sic ait; Quemadmodum coeli creationem diuinae litere per similitudinem conferunt aliquand cum pellis extensione, dicentes: Qui extendit coelum sicut pellem, aliquando cum firmato fuido, Coelum, inquit, censuma firmatum est aliquando cum rotunditate camerae, Qui extendit, inquit, coelum vilut cameram: Sic è diuerso, cęli dissolutionem per comparationem conferunt cum aliis rebus, vt apud Esaiam cum volumine inuoluendo & implicando, sicut apud Diuidem Psalm. 101. cum vestimento vettascente & commutante. Sic Iustinus. Hitronymus verò super illis verbis haec senpit, Considerandum, quod non dicat interire coelos, sed replicari siue complican quasi librum; vt postquam omnia peccata aperta fuerint & relecta, complicentur qui prius aperti fuerant, vt nequaquam riua scribantur in eis delicta multorum. In Scriptura enim dicuntur coeli annunciare iustitiam DEI, reuelare iram eius, & probare ac testificari hominum scelera. Sanctus Thomas & Nicolaus de Lyra aliter exponunt: Complicabuntur, inquiunt, coeli tanquam liber, hoc est, non exercebunt vltra Ethnici astromantiam suam; nec posthac ex astris diuinare aude bunl bunt euenta hominum, quasi legerent in syderibus descriptos casus & euentus futuros. Alii sic interpretantur: Non patebit amplius introitus in regnum cęlorum, sed ianum coelestis clausa erit.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
