# De magia 309

Benedict Pereira, De magia, NON MODO ASTRA NON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/309
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/309

Sunt etiam qui explanant hoc modo, Ministerium & vsus coelorum atque syderum exhibitus homini ante diem iudicii, postea esse desinet: nam licet non prorsus interibunt cęli, alio tamen statu erunt, & quibus nunc funguntur ministeriis & obsequiis hominum causa, ab illis post diem iudicii quoquo modo vacabunt: quae vocatio pulchrè declaratur ab Isaia similitudine libri, quem posteaquam eo vsi sumus, nec amplius nobis vsui futurus est, complicare & claudere solemus. Nec displicet mihi interpretatio eorum qui aiunt, illa similitudine declarari; tantam fore diuinae irae & vindictae demonstrationem aduersus gentes, de quibus illic Esai. loquitus, tantam rerum omnium perturbationem & confusionem; tantam denique hominum tristitiam, dolorem & conflictationem; vt prae magnitudine metoris atque doloris, & prae animi perturbatione & oppressione, videantur hominibus coelestia lumina restingui, stellae de coelo cadere, motusque earum conturbati, denique coelum complicari & recedere. nam quod hic dicitur complicari, in Apocalypsi dicitur, recedere vel abire, sic enim habes in cap. sexto, Et coelum recessit sicut liber inuolutus.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
