# De magia 31

Benedict Pereira, De magia, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/31

Veram, inquit, Magiam, hoc est, Perspectiuam scientiam, per quam Naturae opera cernuntur clarius, vt honestam expetendamque, non plebeij solum testantur, sed etiam Reges regum maximi, praesertim Persici, tam curiosi harum artium, vt regnare non liceat nisi familiariter cum Magis versato. B. Hieronymus exponens secundum Danielis caput: Magi, inquit, sunt, qui de singulis philosophantur, nec malefici sunt, sed PhilosoChaldaeorum, & ad artis huius scientiam reges quoque & principes eiusdem gentis omnia faciunt. Vnde & Magi in Saluatoris nostri natiuitate, primi ortum eius intellexerunt. Huius artis excellen. Matth. 2. ti peritia, censet Philostratus Apollonium Iustini Tyaneum mira quae de eo narrantur, effe- martyris cisse, idemque sensit de illo Iustinus mar testimonium de Magia tyr in quaestionibus ad Orthodoxos, quaeApollonij stione vigesima quarta ita scribens: Apollonius, vt vir naturalium potentiarum & Tyanci. dissensionum atque consensionum earum peritus, ex hac scientia mira faciebat, non auctoritate diuina. Hanc ob rem in omnibus indiguit assumptione idonearum materiarum, quae eum adiuuarent ad id perficiendum quod efficiebatur. Et Apollonij quidem opera quoniam facta sunt ex scientia rerum naturalium ad corporalium actionum hominum, non euertit Deus. Sic ibi Iustinus, hui Magię naturalis fiducia ausus est Archimedes admirandum illud theorema ponere. QVANTVMLIBETOBUS quibuslibet viribus mouere: nec posuit modo, sed & apertissimè demonstrauit: & quia id regi Hieroni incredibile videbatur, speculationem illam ad praxim traduxit, ingentem nauem onerariam quam ingens hominum turba, vix maximo labore mouere poterat, hominibus multis ponderibusque impositis, procul ascidens, quieta impellens manu, vi quadam multifidae machinae, tranquillo quasi mari prolaberetur, ad se adduxit.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
