Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 312
Unproofread scanNot analysed yet
Concessa autem veritate huiusmodi praedictionum, causas eius disquiramus, videlicet qua tatione certò potuerint ab Astrologis futura praenunciati, quae quod incerta sunt, vim ¬ionem humanae intelligentiae fugiunt. Non longum faciam: equidem asseueranter affirmo, si quae praedictiones Astrologorum verae fuerunt, earum veritatem non ex veritate firmitateque artis astromanticae quam nullam esse satis superque ostensum est, sed aliis ex causis proficisci: quae autem sint huiusmodi causae, breuibus explicabo. 33. Quatuor causae, propter quas non nunquam praedicta Astrologorum vera canunt. 34 Instinctu daemonum agi nonnunquam homines ad diuinandum. PRIMA CAVSA. Veritas istarum praedictionum nonnunquam prouenit er pacto &societate quam iniuit Astrologus cum daemone, vel ex occulto eius afflam Kin& instinctu, quo etiam nescientes homines ad diuinandum instigantur. Hoc tradit Augustinus extremo cap. 7. libro 5. de Cinitate Dei: Non immerito, inquit, creditur, cum Astrologi mirabiliter multa veta respondent, occulto instinctu fieri spirituum non bonorum, quorum cura est has falsas &noxias opiniones de Astralibus satis, inserere humanis mentibus atque firmare, non horoscopi notati inspecti aliqua arte, quae nulla est. Sic Augustinus.