# De magia 312

Benedict Pereira, De magia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/312
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/312

Concessa autem veritate huiusmodi praedictionum, causas eius disquiramus, videlicet qua tatione certò potuerint ab Astrologis futura praenunciati, quae quod incerta sunt, vim & notionem humanae intelligentiae fugiunt. Non longum faciam: equidem asseueranter affirmo, si quae praedictiones Astrologorum verae fuerunt, earum veritatem non ex veritate firmitateque artis astromanticae quam nullam esse satis superque ostensum est, sed aliis ex causis proficisci: quae autem sint huiusmodi causae, breuibus explicabo. 33. Quatuor causae, propter quas non nunquam praedicta Astrologorum vera canunt. 34 Instinctu daemonum agi nonnunquam homines ad diuinandum. PRIMA CAVSA. Veritas istarum praedictionum nonnunquam prouenit er pacto & societate quam iniuit Astrologus cum daemone, vel ex occulto eius afflam Kin& instinctu, quo etiam nescientes homines ad diuinandum instigantur. Hoc tradit Augustinus extremo cap. 7. libro 5. de Cinitate Dei: Non immerito, inquit, creditur, cum Astrologi mirabiliter multa veta respondent, occulto instinctu fieri spirituum non bonorum, quorum cura est has falsas & noxias opiniones de Astralibus satis, inserere humanis mentibus atque firmare, non horoscopi notati inspecti aliqua arte, quae nulla est. Sic Augustinus.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
