# De magia 313

Benedict Pereira, De magia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/313

35. Quot modis Daemon futura, aut ipse praesentire, aut homini praemonstrare soleat. DMMON autem suggerit homini quod ab eo diuinetur, vel palàm se oculis eius aspectabilem & conspicuum offerens, tumque su uta humanis verbis praedocens: vel formatis in aëre vocibus pręsignificantibus futura, citra vllam corporis speciem k figuram: vel immissa scriptura aliqua quae futurarum rerum praedictiones contineat: vel dormienti per somnia aut vigilanti afficiendo & commouendo phantasiam, fingendoque phantasmata idonee ad repraesentandum id quod diuinandum est, atque incitando hominem ad praedicendum ωσινιγ u cendum id quod repraesentant phantasmata.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
