Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 317
Unproofread scanNot analysed yet
Peccat enim grauissimè, quisquis Astrologos consulit, quo per illos aliorum hominum occulta peccata cognoscat. His accedit, immane flagitium esse, propterea daemonem vel Astrologum consulere, vt eorum consilio vel auxilio magnum aliquod scelus perpetrari queat. 37 Istiusmodi Astrologos ferè improbos &flagitiosos esse. Istos autem veridicos, vt ferunt Astrologos daemonum esse familiares &discipulos, multa nec obscura sunt indicia: Primò, improbitas morum vitaeque impuritas &sordes: Tum, contemptus omnium quae ad Christianae disciplinae ac pietatis cultum exercitationemque pertinent: Postea, odisse lucem, fugitare conspectum congressumque hominum, rarò versari in publico, ferè in obscuro &abdito, proculque arbitris viuere: Ad hoc, de ipsorum fide ac religione, mala, nec sanè immerito ac temerè, hominum existimatio: Denique multi de istis capti à censoribus fidei nostrae, quos Inquisitores vocant, vel vluo vel coacti, habita scilicet quaestione admotisque cruciatibus, suam daemonesocietatem &familiaritatem confessi sunt verùm de prima causa satis.