# De magia 320

Benedict Pereira, De magia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/320
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/320

Hoc genus fornicationis animę salubriter diuina Scriptura non tacuit, neque ab ea sic deterruit animam, vt propterea talia negaret esse sectanda, quia falsa dicuntur à professoribus eorum, Sed ettam si dixerint vobis, in quit, & ita eusnerit, ne credatis eis. Non enim quia imago Samuelis mortui Sauli regi vera praenunciauit, propterea talia sacrilegia quibus imago illa praesentata est minus execranda sunt: aut quia in Actibus Apostolorum ventriloqua foemina verum testimonium perhibuit Apostolis Domini; ide Paulus Apostolus pepercit illi spiritui, ac non potius illius daemonii correptione atque exclusione mundauit. Omnes igitur artes huiusmodi vel nugatoriae vel noxiae superstitionis, ex quadam pestifera societate hominum ac demonum, quasi pacta infidelis & dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudianda & fugienda Christiano. Sic Augustinus. His causas adiiciunt quidam alias duas, minus fortasse probabiles, non minus tamen frequentes vsuque compertas. 40. Multos diuinare futura, magis ex prudentia & vsu rerum humanarum, quam ex arte astrologica. TERTIA CAVSA.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
