Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 322
Unproofread scanNot analysed yet
Non pauci diuinant non tam peritia artis astromanticae quae nulla est, quam singulari quadam sagacis ingenii solertia, &multiplici humanarum rerum peritia vsusque, &exquisita corum hominum quibus diuinatio sit, negotiorum, morum, studiorum, &ingeniorum obseruatione atque notitia. Etenim quidam sunt qui perspectis quorundam hominum temperamentis &affectionibus corporum, studiis item, exercitationibus, institutis, familiaritatibus, de nique virtutibus aut vitiis, multa euentura eis prouident, ipsisque magna asseueratione &auctoritate praenunciant ac plerunque diuinant. Ad hoc genus diuinationum pertinet, si quis principem tyrannicè tractantem ciues, &crudeli dominatu prementem, à suis eum occisum iri prae dixerit hominemque frequentissimum in furtis &rapinis, suspendio periturum, religionis contemptorem, falsaeque doctrinae proseminatorem contra veritatem fidei &Ecclesiae Catholicae auctoritatem, gnis supplicio mulctatum iri. Hoc genere diuinationis vsus est Annibal qui perspecta imperitia atque temeritate Terentij Varionis &C. Flamminij Romanorum Coss. &Imperatorum, Afris victoriam, Romanis insignem cladem valde fidenter &asseueranter praedixit; eamque praedictionem mox certaminis exitus, plurimis Romanorum millibus interfectis, comprobauit.