# De magia 322

Benedict Pereira, De magia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/322
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/322

Non pauci diuinant non tam peritia artis astromanticae quae nulla est, quam singulari quadam sagacis ingenii solertia, & multiplici humanarum rerum peritia vsusque, & exquisita corum hominum quibus diuinatio sit, negotiorum, morum, studiorum, & ingeniorum obseruatione atque notitia. Etenim quidam sunt qui perspectis quorundam hominum temperamentis & affectionibus corporum, studiis item, exercitationibus, institutis, familiaritatibus, de nique virtutibus aut vitiis, multa euentura eis prouident, ipsisque magna asseueratione & auctoritate praenunciant ac plerunque diuinant. Ad hoc genus diuinationum pertinet, si quis principem tyrannicè tractantem ciues, & crudeli dominatu prementem, à suis eum occisum iri prae dixerit hominemque frequentissimum in furtis & rapinis, suspendio periturum, religionis contemptorem, falsaeque doctrinae proseminatorem contra veritatem fidei & Ecclesiae Catholicae auctoritatem, gnis supplicio mulctatum iri. Hoc genere diuinationis vsus est Annibal qui perspecta imperitia atque temeritate Terentij Varionis & C. Flamminij Romanorum Coss. & Imperatorum, Afris victoriam, Romanis insignem cladem valde fidenter & asseueranter praedixit; eamque praedictionem mox certaminis exitus, plurimis Romanorum millibus interfectis, comprobauit.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
