Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 324
Unproofread scanNot analysed yet
Luculenta eius rei exempla reperimus in Romano exercitu, cui (vt scribit Liuius) cum angura &auspicia secreto inspecta infaustum belli critum minarentur auspices &duces ne militem in arma euntem funesto nuncio consternatent, versis in contrariam partem auspiciis omnia fausta &triumphalia portendi &à Diis promitti mentiti sunt, quo mendacio vtiliter decepti milites, alacentet praelium inierunt, fortiter pugnarunt, &hostes quos auguria victores fore praemonstrabant, foeliciter vicerunt. Contra verò cum Nicias dux classis Atheniensium, incognita sibi lunae defectione pottendi taus classis naufragium, si ea nocte portum egrederetur, cum stulto metu occupatus op pressusque discessum differt; à Siracusanis cum tota classe captus est. Verùm ne disreptatio haec longius quàm initio promisinus, &quàm fert instituti nostri ratio prodi catur, hac finem disputandi de diuinatione astrologica faciemus. INdibzy G Google