# De magia 33

Benedict Pereira, De magia, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/33

Verùm de his satis, illudque ratum & indubitatum sit, esse quandam Magiam naturalem, quam qui tenent paucissimi autem benè tenent) possunt mira facere, quae rude vulgus putat opera & auxilio daemonum fieri: Tum quia opera illa sunt in vsitata; Tum quod secreta quadam ratione & aliis occulta fiant. Quamobrem plerique putant eiusmodi homines habere consortium cum daemonibus, & non nisi eorum ope illa praestare. Talem de se fuisse hominum opinionem, quodam loco scribit Galenus, Boetius libro primo de consolatione, prosa quarta, quaeritur se, propter reconditioris Philosophiae cognitionem, & quarundam retum mirabilium effectionem, tanquam magicis & maleficis artibus imbutum, fuisse accusatum & damnatum. MA GIAE autem naturalis, non humano studio partae, sed à Deo vel Angelis bonis acceptae, manifestum est argumentum perfectissima rerum omnium natutalium scientia diuinitùs infusa Salomoni: per quam verisimile est, eum mira effecisse, aut certe si voluisset facere, potuisset. Iosephus certè libro octauo de Iudaicis antiquitatibus ait Salomonem instituisse occulta quaedam remedia ad pellendos morbos & fugandos daemones.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
