# De magia 34

Benedict Pereira, De magia, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/34

Incantationes, inquit, composuit quibus morbi pelluntur, & coniurationum modos reliquit scriptos, quibus ita fugantur daemones, vt deinceps nunquam reuerti audeant: atque id sanationis genus etiam suo tempore apud Iudaeos in vsu esse; & se vidisse Eleazatum ludaeum, praesente Vespasiano aliisque Principibus multos à daemonibus vexatos, hac ratione liberasse. Modus curationis erat hic: admoto naribus daemoniaci annulo, sub cuius sigillo inclusa erat species cuiusdam radicis a Salomone indicatae, ad eius olfactum. per nasum contrahebatur daemonium, & collapso mox homine, adiurabatur daemo nium ne amplius rediret, Salomonis mentione facta, & incarnationibus eius recitatis. Discessus autem daemonis ab homine, illud etat indicium, quod iussu Eleazari egrediens, vas plenum aqua ibi positum, inuisibiliter euertebatur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
