Latin
CAPVT IV
Benedict Pereira, De magia 36
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. An sit aliqua Magia non naturalis, hoc est, quae non ad naturam, sed ad daemones necessariò referri debeat. VLTA faciunt Magi, quae nullo M modo effici possunt per causas naturales, sed ea necessariò referri debent ad aliquas substantias in corporeas, quam occultè cum ipsis Magis &per ipsas operantur. Magi enim nonnunquam faciunt statuas è ligno vel alia materia factas, nullo extrinsecus impellente, moueri ex se motu progressiuo &humano, quin etiam loqui &respondere ad quaestiones de variis rebus propositas: si id fieret naturaliter, cum natura nunquam det operationem aliquam, nisi dando formam, ex qua illa operatio procedit, supradictae verò actiones, sint tantummodo animalium perfectorum, &quaedam propriae hominis, oporteret in illa statua productam fuisse animam sentientem perfectam, &animam rationalem.