# De magia 36

Benedict Pereira, De magia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/36

CAPVT IV. An sit aliqua Magia non naturalis, hoc est, quae non ad naturam, sed ad daemones necessariò referri debeat. VLTA faciunt Magi, quae nullo M modo effici possunt per causas naturales, sed ea necessariò referri debent ad aliquas substantias in corporeas, quam occultè cum ipsis Magis & per ipsas operantur. Magi enim nonnunquam faciunt statuas è ligno vel alia materia factas, nullo extrinsecus impellente, moueri ex se motu progressiuo & humano, quin etiam loqui & respondere ad quaestiones de variis rebus propositas: si id fieret naturaliter, cum natura nunquam det operationem aliquam, nisi dando formam, ex qua illa operatio procedit, supradictae verò actiones, sint tantummodo animalium perfectorum, & quaedam propriae hominis, oporteret in illa statua productam fuisse animam sentientem perfectam, & animam rationalem.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
