# De magia 37

Benedict Pereira, De magia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/37

At nec huiusmodi animae possunt esse subiectiuè in tali materia, qua lem habent illae statuae, quippe quae carent vita & sensu, nec animalia perfecta possunt generari nisi ex semine à sui similibus, nec potest natura simul & generare animal per fectum, & perfectam illi magnitudinem date: Necesse igitur est, praedictas operationes statuarum, non à natura, sed ab aliquo daemone, qui intra illam statuam latet, proficisci. Deinde, Magi quaedam manifestant occultissima, & quae ratione humana nota eis esse non potuerant, veluti furta clam facta, thesauros alicubi recondi tos, res quę in remotissimis regionibus geruntur, quae quisque olim vel dixit vel fecit, denique praedicunt quaedam futura, haec autem opera sunt mentis, & quidem sublimioris atque praestantioris, quam est humana. Praeterea Magi cum volunt mira illa facere, certis quibusdam vestibus indu untur, ducunt quasdam lineas, describunt figuras, pingunt characteres, & aliae quaedam adhibent, quae per se nec vim habent naturalem producendi illos effectus, nec prae parandi materiam ad illos producendos, aut accipiendos: non igitur magi opera illa faciunt per causas naturales.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
