# De magia 40

Benedict Pereira, De magia, CAPVT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/40

Non me fugit, Petrum Apponensum, Cardanum, maximè verò Pomponarium in libro de incantat onibus, eiusmodi opera Magorum, exclusis daemoni bus, ad solas causas naturales conatos esse referre, sed frustra & infeliciter. Verum eorum opinionem infra explicabimus & refellemus. Sciendum autem est, hanc nostram sententiam quam hic docuimus & confirma uimus, ab omnibus Platonicis fuisse proba tam & litteris traditam, hoc enim sensit Plotinus, Porphyrius, lablicus, Proclus: haec etiam fuit & Pythagoreorum doctrina, imò ante hos omnes idem in Pimandio sensit & docuit Mercurius Trismegistus.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
