Latin
CAPVT V
Benedict Pereira, De magia 44
Unproofread scanNot analysed yet
Moueri autem eos istis minis, Cheremon sacer scriba testatur, &haec esse illa inquit, quibus daemones maxime coguntur. Septima: preces autem &orationes, quibus vtuntur Magi inuocantes suos Dei os, inanes &ridiculae videntur? sic enim eos compellant: Tu, inquiunt, qui è limo emersisti, qui sedes in loco, qui nauigio nauigas, qui singulis horis formam commutas &in singulis Zodiaci signis commutaris. Atque his precationibus &adiurationibus aiunt Deum se hominis visui sub icere Octaua: Quid sibi volunt verba illa barbara, &nihil planè significantia, quibus Magi vtuntur ad deos suos aduocandos? nam si ad verborum significationem Dii respique ciunt, quacunque voce eadem res significetur mouebuntur: non enim dii sunt Aegyptii vel Scythae, vel illis linguis vtuntur, aut illas tantum norunt. Nona: cum daemones sint supra ordinem rerum sensibilium, quomodo possunt rebus sensibilibus vel allici, vel etiam cogi? quare aut Magorum malignitate haec omnia sunt excogitata, qui nostras passiones Deo attribete ausi sunt: aut aliter homines de Deo cogitant, quam rei veritas habeat. Haec in ilhepistola Prophyrius. Iamlicus autem, quem Simpl. eius &alii ob magnam peritam rerum diuinarum, cum incredibili studio &religione coniunctam, diuum praenominare solent, in libro, quę de mysteriis Aegyptiorum scripsit, ad supradictas omnes Porphyrii dubitationes respondere conatur: sed einsmodi sunt omnia eius responsa, vt mihi quidem videantur esse magis incredibilia &absurda, maioribusque implicata difficultatibus, quam illae ipsae, quae propositae sunt dubitationes.