# De magia 46

Benedict Pereira, De magia, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/46

quae magnam habet potentiam & vim commouendi humores, in cerebro autem perficiantur actiones interiorum sensuum hinc fit, vt daemones secundum incremen ta Lunae, maximè perturbent phantasiam hominis, quia vident tunc cerebrum eius ad id esse magis praeparatum. Porrò daemo nes, sicut dixit beatus Augustinus 21. de ciuitate Dei, cap. 6. alliciuntur herbis, lapidibus, animalibus, carminibus aliisque ceremoniis, non tanquam animalia cibis, sed vt spiritus signis, ea ratione, vt haec illis exhibentur in signum diuini honoris, cuius illi sunt cupidissimi. De hoc vide S. Thomam prima parte. quaestion. 115. art. 5. CAPVS

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
