# De magia 47

Benedict Pereira, De magia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/47

CAPVT VI. V opera admiranda poßint facere damones vel per se ipsos, vel per Magos. Vo sunt hic ponenda ex sacris litetis satis manifesta, vnum est, demo nes per se ex vno loco in alium mo nen, & quidem maxima celeritate. Legimus enim in libro lob, Satan Deo interroganti vnde venerit, respondisse: Circuiui terram & perambulaui eam, & Dominus in Euange Matth. 12. lio ait quendam spiritum nequam egressum ab homine quem tenebat, perambulasse per loca arida & inaquosa, & iterum assumptis aliis septem spiritibus nequioribus se, ad eundum illum hominem reuertisse: & Petrus admonet fideles vt sobrii sint & F. Pet. 5. rigilent quoniam aduersatius eorum diabolus tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem deuoret. Alterum quod hoc loco ponimus est daemonem non solum posse mouere se ipsum, sed etiam alia corpora, ex vno loco in alium transferendo. Id quoque ex sacris literis certum est: Daemones enim per pec tatum non perdiderunt dona naturalia: sicut igitur Angeli naturali vi mouent orpes coelestes, sic daemones possunt mouere alia corpora: & sicut Angelus ille Prophetam Habacuch capillo capitis apprehensum, ex Iudaea, Babylonem vsque transportauit, indeque reportauit in Iudaeam, ita posset daemon idem facere, quin imò id eum fecisse certum est: legimus enim diabolum.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
