Latin
CAPVT VI
Benedict Pereira, De magia 52
Unproofread scanNot analysed yet
Simulachtum etiam fortunae muliebris, à matronis Romanis cum aede sua consecratum, bis locutum esse, idem Valerius auctor est, his verbis, Ritè me matronae vidistis, ritè me consecrastis. Et Caio Volumnio &Seruio Sulpitio Coss. dicitur, bos humano sermone locutus, bel lo etiam Punico secundo fertur Cneo Do mitio, bouem dixisse: Caue tibi Roma. Huc quoque pertinet quod narrat Philostratus. cum Apollonius esset cum Gymnosophistis Aethiopum, quorum princeps erat Thespecion, eius tacito iussu, arborem vlmum humana voce Apollonium salutauisse. Nec putandum est vel leones, vel arbores, vel alias res inanimas modo hominum loqui posse, sed daemonem esse qui sermones illos articulatos &humanis similes in aere formet iuxta, vel intra illa corpora: Sic Angelus qui occurrit Balaam ei mortem intentans, fecit vt eius asina loqueretur: nam etiam videmus esse quosdam qui per organa vel alia instrumenta musica, tanto artificio modificare ac temperare possint flatum quo illa pulsantur &resonant, vt voces &cantus hominum emulari &reddere videantur. Sexto: possunt facere vt animalia mirabili quadam ratione se ipsa moueant, &quaedam agant, quae sine intelligentia &ratione, nec ea quidem, vulgari, sed admodum solerti &prudenti minimè fieri posse videantur: tale est quod narrat Valerius lib. I. cap. 8. quod est de Mi raculis, de serpente illo Aesculapii, quem Romani quasi volentem &intelligentem, &quaedam rationis ac religionis, nec non diuinitatis cuiusdam signa dantem, Epidauro Romam aduexerunt, huius etiam generis est quod narrat Philostratus lib. 5. cap. 15.