# De magia 53

Benedict Pereira, De magia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/53

de leone quodam mansuetissimo, qui loro, veluti canis, in Aegypto per vrbes ducebatur, contrectantibus se, non modò non no cens, sed etiam blandiens, qui ad genua A pollonii modo suplicantium hominum humiliter se abiecit: quem aspiciens Apollonius, ad eos qui aderant. Hic, inquit, leo me rogat vt vos doceam hominis animam illum habere: fuit enim hic quondam Amasis Aegyptii rex, quae simul atque dixit Apol lonius, leo miserabiliter fremens, lachrymabilem rugitum edidit, tum dentibus infendens, cum plorare videretur, vbertim lachrymas fundebat. Hunc inquit Apollonius Leonem, censeo Leontopolim mittendum, & in templo collocandum: regem enim in regiam belluam conuersum, tanquam, egenum mendicare indignum iudi co. Haec ille, quae omnia arte magica Apollonii & opera daemonum facta sunt, quo faciliùs error Pythagoricus de transmigraione animarum humanarum in varia bestiarum genera, hominibus persuaderetur.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
