# De magia 54

Benedict Pereira, De magia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/54

Septimo, quod in historiis Romanorum legitur, & à nobis supra est commemoratum, Claudiam mulierem Vestalem, quo suam pudicitiam probaret, nauim ita ha rentem in Tiberi, vt multi eam homines loco mouere non possent, Zona sua quo volebat, nullo labore traxisse: Et Tucciam item Vestalem, aquam Tiberi haustam, ad Capitolium vsque cribro tulisse: haec inquam, facta sunt opera Daemonis, qui & nauim occultè promouebat, & aquam ne per cribrum dilaberetur, suspensam tenebat. Octauò; potest facere, vt subito glo bus aliquis igneus vel flamma appareat, vel circum aliquem fulgeat, sicut Plinius lib. 2, cap. 107. Seruio Tullio dormienti, ex capite flammam emicuisse, & L. Martio in Hispania interemptis Scipionibus concio nanti, & milites ad vltionem exhortanti, arsisse simili modo. Nonò, potest aquas flu minum dirimere & eas retro pellere, ita vt flumina retro fluere videantur: quod Plinius suo tempore accidisse scribit lib. 2. cap 103. his verbis: Amnes retro fluere, & nostra vidit aetas Neronis principis annis supremis, sicut in rebus eius retulimus. Deci mò, potest Daemon varia corpora variè for mata assumere, eaque mouere, ita vt homo vel Angelus, vel leo, aut aliud quoduis animal videatur, idque facit vel ad exrerrendos, vel ad decipiendos homines. Le gimus enim B Antonio Daemones in vari is animalium formis, & quidem horribilibus ac terrificis, ad eum perterrefaciendum & à fancto proposito remouendum apparuisse. Sic accipiendum est quod scribit Valerius Maximus lib. I. cap. 8. Romanis apud lacum Rheginum pugnantibus cum acie Tusculanorum, Castorem & Pollucem Romanarum partium propugnatores, visos hostiles copias penitus fudisse, & Publ.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
