Latin
CAPVT VI
Benedict Pereira, De magia 55
Unproofread scanNot analysed yet
Vatinio noctu vrbem petenti, obuios esse factos duos iuuenes, excellenti forma, albis equis insidentes, nunciantes illo ipso die Persam regem à Paulo fuisse captum: quod ita euenisse postea compertum est. Vndecimò, potest Demon repraesentare varias figuras cuiuslibet rei, vel auri, vel gemmarum, vel dapum, vel ho ninum. Nam sicut pictores sculptoresue er materiis sibi subiectis, varias formas &figuras rerum effingunt, &interdum tales, vt verae ac naturales videantur, sicut traditur de illis vuis à Zeuxide pictis, adeo Plinius lib perfectè naturales vuas reddentibus, vt eas abauibus appetitas esse dicatur.