# De magia 57

Benedict Pereira, De magia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/57

Simili Daemonum artificio, fidem & veritatem inuenit apud Gentiles Augutum & Aruspicum disciplina, quae per volatum vel garritum aui um diuinans, vel per inspectionem extorum animalium caesorum, vel per electionem sortium eiusmodi enim rebus Daemon se ingerit & immiscet, quo mentes hominum superstitionibus imbuat, & variis errorbus implicet. Nam quod in Romanis historiis traditur, in victimae opimę quam Iulius Caesar immolauerat, extis non esse inuentum cor, & in aliis vel iecur, vel principem aliam partem corporis non esse repertam, non alia ratione quam Daemonis occulta vi, partes illas ablatas esse credendum est. Decimoquintò: possunt Daemones sensus exteriores immutare & seducere dupliciter. Primò extrinsecus, obficiendo sensibus varia sensibilia non vera, hoc est, non talia qualia videntur, sed solat eorum imagines & simulachra, vel intrinsecus commouendo spiritus & humores, quorum commotione etiam sensus extetiores variè afficiuntur & turbantur, vt non rectè iudicent de suis obiectis, id quod cer nimus sensibus exterioribus phreneticotum accidere.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
