# De magia 59

Benedict Pereira, De magia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/59

Per alteram porrò actionem Daemonum, quę non est motus localis eorum, sed cum consequitur, hoc est, per actiones cau sarum naturalium, quas Daemones inuitem applicarunt & temperarunt mira quo que Daemones possunt efficere. Sunt enim singulares quaedam virtutes occultae & ignotae hominibus, sunt, in quam, in certis quibusdam aquis, terris, succis, gem mis, lapidibus, herbis, lignis, animalibus, & in ipso hominis corpore mirabilium ac penè incredibilium operum effectrices: quarum rerum exempla, supra tractando tertiam quęstionem, nonnulla posuimus, sed plurima reperiuntur apud Solinum, Plinium & Albertum in libris de Mineralibus & Animalibus. Hae virtutes quibus in rebus naturalibus insint, vbi locorum lateant, quibus cum rebus componi & misceri ac temperari debeant, quo tem pore tempestiuè & opportunè ad operandum adhiberi oporteat, notissimum est Daemonibus, quas etiam vndecunque & quocunque voluerint, maxima facilitate, celeritateque clam homines transferre possunt. Huiusmodi autem effectus, quatuor ob causas sunt hominibus admodum mirabiles. Primò quia sunt noui & nusitati. Secundò quia modus quo Daemon illos molitur, est occultus & inuisibilis.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
