# De magia 61-2

Benedict Pereira, De magia, CAPVT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/61-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/61-2

CAPVT VII. Quas res Daemon nec per Magos, nec per se ipsum poßit efficere. ER motum localem, qui est immediata eius operatio transiens, multa non potest facere Daemon. Primò enim, vt inquit S. Thomas in Quaestionibus de Potentia, quaest. 16. art. 8. Er 3. libro aduersum Gentes, cap. 108. non potest destruere aut subuertere ipsum vniuersum; sunt enim Daemones partes vniuersi, pars autem non habet vim arque potestatem in totum cuius est pars, & vt inquit Paulus ad Hebr. 2. Non subiecit Deus Angelis orbem terrae.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
