# De magia 61

Benedict Pereira, De magia, CAPVT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/61

Sic etiam causae naturales interdum producunt effectus praestantiores suis ipsarum virtutibus, ex eo quod sunt instrumenta Angelorum vel Daemonum à quibus monentur & reguntur, Posset igitur Daemon plurimos morbos atte medicinae, quam homines callent incurabiles, magna, celeritate ac facilitate sanare: tum quia nouit optimè omnes morborum etiam abstrusorum causas & affectiones; tùm quia scit omnia genera remediorum, & idoneam eorum applicationem; sed non omnes tamen posset sanare, quia sunt morbi aliqui simpliciter incurabiles.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
