# De magia 67

Benedict Pereira, De magia, CAPVT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/benedict-pereira/de-magia/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/benedict-pereira/de-magia/67

Primò simpliciter & absolutè, nempe comparatione caiuslibet naturae, hac significatione, nullum planè est miraculum: nihil enim est, quod diuinae potentiae & sapientiae comparatione, miraculum dici queat. Nam miraculum alicui dicitur, quod eius & facultatem & intelligentiam excedit: Deus autem nihil est quod admirari possit, quippe cum & causas omnium quae fiunt, optimè nouerit, & ipse princeps causa sit efficienti omnia. Nam qui per ludum & iocum (vt est in Prouerbus Salomonis) ex nihilo mundum condidit, quid ei magnum ne dum miraculum esse queat? cum vt est apud Esaiam cap. 40, & in libro Sapientiae, cap. 9. Omnes gentes totusque terrarum orbis apud ipsum sit tanquam gutta roris antelucani, & quasi puluis, & tanquam inane & nihil. Deindè potest appellari miraculum respectu hominum, qui, quae sunt ipsis inusitata, & quorum causas ignorant, quoniam ea maximè admirantur, dicunt miracula: qua ratione non modò Daemonum & Magorum, sed etiam sapientum hominum iuuenta quaedam noua, & artificiosa opera, qualia fuerunt illa Architae & Archimedis, quae supra commemorauimus, miracula nominantur. Sed verè ac propriè miraculum dicitur opus, quod ideo verè ac meritò mirandum est, quia omnis naturae creatae vim atque potestatem excedit.

---

Benedict Pereira, De magia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magia.
